라틴어 문장 검색

Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:2)
Quin etiam satis proficit cineris et favillae,frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 5:1)
vel frutex, ut palma campestris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:7)
vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est vitis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:8)
Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 6:2)
nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, quam pratense.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:3)
Ea res et teneriora pabula recreat, incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in altitudinem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:3)
Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:5)
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 10:1)
Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:5)
Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:5)
eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:4)
3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:2)
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:1)
Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION